monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 127
Hieronymus, Psalmi, 126 <<<     >>> 128

Psalmus 127 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf1585.44 r
1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
2 labores manuum tuarum bnf1585.43 v quia manducabis beatus es et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem bnf11947.260 r omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

csg75.493

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik